- ROSTRATA Domus Cn. Pompeji
- ROSTRATA Domus Cn. Pompejimemoratur Iul. Capitolino in Gordianis, c. 2. exstat silva eius (Gordiani Imper.) memorabilis,quae picta est in domo rostrata Cn. Pompeii, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. In qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti etc. Qui pingendi mos eô saeculô frequentissimus fuit, cuius originem indicat Plin. l. 35. c. 7. Vide Casaubon. ad Capitolin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.